

Epistola I ad Thessalonicenses*
Caput 5: Versus 3
Cum enim dixerint.Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michaele cum maxima parte suorum.